monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34 > sectio 6 > sectio 60 > sectio 69 > csg866.70 > sectio 63 > Psalmi, 55 > sectio 77 > sectio 1 > sectio 79 > 34 > cb125.140r > Z > Psalmi, 78 > bavPal.lat.1663.246 > sectio 14 > uwbM.p.th.f.69.36 > Psalmi, 74 > sectio 61 > Psalmi, 61 > csg75.352 > bnfGrec107.257 > 25 > D > sectio 11 > sluMscr.Dresd.App.1092.249 > csg68.256 > sectio 3 > csg46.53 > sectio 27 > Psalmi, 64 > Psalmi, 16 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 2
Quaeritis a me rem magni operis, et maioris invidiae; in qua scribentis non ingenium, sed eruditio comprobetur; ut dum ipse cupio de caeteris iudicare, iudicandum me omnibus praebeam: et in opere Psalterii iuxta digestionem schedulae vestrae, ubicumque inter Latinos Graecosque contentio est, quid magis Hebraeis conveniat, significem. In quo illud breviter admoneo, ut sciatis aliam esse editionem, quam Origenes et Caesariensis Eusebius, omnesque Graeciae tractatores Κοινὴν, id est, communem appellant, atque Vulgatam, et a plerisque nunc Λουκιανὸς dicitur; aliam Septuaginta Interpretum, quae in Ἑξαπλοῖς codicibus reperitur, et a nobis in Latinum sermonem fideliter versa est, et Ierosolymae atque in Orientis ecclesiis decantatur. Super qua re et sanctus filius meus Avitus saepe quaesierat. Et quia se occasio fratris nostri Firmi Presbyteri dedit, qui mihi vestram epistulam reddidit; duobus scribens, in commune respondeo, et me magno amicitiae libero foenore, quod quanto magis solvimus, plus debemus. Sicut autem in novo Testamento, si quando apud Latinos quaestio exoritur, et est inter exemplaria varietas, recurrimus ad fontem Graeci sermonis, quo novum scriptum est Instrumentum: ita in veteri Testamento, si quando inter Graecos Latinosque diversitas est, ad Hebraicam confugimus veritatem; ut quidquid de fonte proficiscitur, hoc quaeramus in rivulis. Κοινὴ autem ista, hoc est Communis editio, ipsa est quae et Septuaginta. Sed hoc interest inter utramque, quod Κοινὴ pro locis et temporibus, et pro voluntate scriptorum, vetus corrupta editio est. Ea autem quae habetur in Ἑξαπλοῖς, et quam nos vertimus, ipsa est quae in eruditorum libris incorrupta, et immaculata Septuaginta Interpretum translatio reservatur. Quidquid ergo ab hac discrepat, nulli dubium est, quin ita et ab Hebraeorum auctoritate discordet.